Psalms 83

canticum psalmi Asaph Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper

fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10  contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11  pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 12  qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 13  Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14  quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15  sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 16  imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 17  confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18  et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Copyright information for VulgJ