Psalms 86

oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me

non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10  quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus 11  doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum 12  confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum 13  quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo 14  Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo 15  tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus 16  respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae 17  fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

Copyright information for VulgJ