Psalms 87

1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

Copyright information for VulgJ