Psalms 88

canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

10  numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11  numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12  numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13  ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14  quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15  pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16  per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17  circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18  longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Copyright information for VulgJ