Psalms 89

eruditionis Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 10  tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 11  tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12  aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13  tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 14  iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

15  beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16  in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17  quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18  quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro

19  tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20  inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21  cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22  non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23  sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24  veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25  et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26  ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27  ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28  in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29  et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30  si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31  si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32  visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33  misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34  non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35  semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36  semen eius in sempiternum erit 37  et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

38  tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39  adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40  dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41  diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42  elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43  avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44  quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45  adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46  usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47  memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48  quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49  ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50  recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51  quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52  benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Copyright information for VulgJ