Psalms 9

victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 10  et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

11  cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 12  quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 13  misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 14  qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 15  exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16  agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17  convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 18  quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 19  surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 20  pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

Copyright information for VulgJ