Psalms 91

qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10  non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11  quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12  in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13  super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14  quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15  invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16  longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Copyright information for VulgJ