Psalms 92

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 8 tu autem Excelsus in aeternum Domine 9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Copyright information for VulgJ