Psalms 93

Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

Copyright information for VulgJ