Psalms 94

Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent viduam et advenam interficient et pupillos occident et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10  qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11  Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

12  beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13  ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus 14  non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15  quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde 16  quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis 17  nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea 18  si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me 19  in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam 20  numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21  copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22  erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae 23  et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Copyright information for VulgJ