Psalms 98

1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt 9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Copyright information for VulgJ