Psalms 99

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra 2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque 4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos 7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis 8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum 9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

Copyright information for VulgJ