Song of Solomon 1

osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea 10  pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia 11  murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

12  dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum 13  fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur 14  botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi 15  ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum 16  ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus 17  tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

Copyright information for VulgJ