‏ Deuteronomy 5

etc. AUG., quaest. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere? . etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint. ID., quaest. 10. Tanquam Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis. . etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. etc. His scilicet, qui haereditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: etc. Ezech. 18.. . etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Deut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: id est, non aestimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum aequalem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies aeterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter aeternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus aeternae quietis, in quo post bona opera quies aeterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus. . Post tria praecepta succedunt septem quae ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita haec ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Id est praeter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis regitur populus Dei, et daemones occiduntur. . ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile. . Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: . .
Copyright information for VulgGlossa