Jeremiah 31
HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judaeorum salus sit gentium. . Quia offenderat Dominum Israel, etc., usque ad non merito salvatus est. . etc. ID. Qui post captivitatem Israel ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Deut. 28.. . Quae secundum electionem salvantur. etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariae, quibus praecipitur: III Reg. 18., etc. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Sed in Christo postea cucurrerunt; et, etc. ID. Judaei hoc putant esse completum, etc., usque ad haec fuisse completa possunt probare. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc. . etc. ID. Adversariae potestatis, quae natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit. . Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in aeternum. etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est. ID. Quidam Judaeorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos. ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum. . Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quae ad praesens videtur esse tristitiae, post reddit fructum pacis. ID. Per ignorantiam aetatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terrae fertilitatem Psal. 24.. etc. Poenitentiam agente Ephraim et dicente: etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, etc. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia. etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Apoc. 2.. ID. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus saeculi declinare consentit. ID. Licet haec quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus saeculi. . ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Haec sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter. . Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: etc. Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus. . ID. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur. . Ut non quaerant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit. ID. Secundum Genesim sol in coelo positus est in lumine diei, luna et stellae in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: quia invicem sibi dies et noctes succedunt. etc. Si coeli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Coeli autem peribunt. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit. Qui mille annorum regnum, etc., ibi autem Ananehel per litteram. ID. Nulla enim vera justitia, etc., usque ad haec aedificatio manebit in aeternum. .