‏ Wis 13

Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia Psal. 110.. operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur. Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii aetherem vel aerem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phoebum vocabant; alii lunam, id est, Dianam. RAB. Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur. . etc. Hinc Paulus ait: Rom. 1., etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed RAB. . etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur. RAB. Insultat sapientia his, etc., Philip. 3.. . .
Copyright information for VulgGlossa