1 Samuel 6
. etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua. . Crux Christi, arca sacra Scriptura. ISID. Vaccae arcam gestantes sanctos significant, qui saeculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccae vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant. . etc. RAB. Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, coelestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiae. ID. Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui. ID.. Id est, nec extollebantur prosperis, etc., usque ad sit in fletu remissa. Domus solis. Haec est Ecclesia a sole justitiae illustrata. Bethsamitas in valle frumenta metere, est doctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Josue, Christus in Ecclesia sua. Ligna plaustri, crux Christi. Vaccas super lapidem immolare, est conversos a saeculo in Christi imitatione mortificare. . HIERON., ubi supra. Quinque anos et quinque mures, quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum et villae quae erant absque muro, mures tantum, unde: etc. Civitas est in termino Israel, quae ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel: vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab: II Reg. 20.. etc. Qui cum non essent Levitae, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. etc. HIERON. In Hebraeo habetur: septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebraei dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam. . RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judaeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisaeorum superstitionibus legem foedarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Act. 15.. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.