2 Chronicles 14
. etc. Cum Azarias decem regnasset annis, castra contra eum movit cum magno nimis exercitu Zareas rex Aethiopiae, ducens pedestrium quidem nonaginta millia, equestrium vero decem millia, et currus trecentos. Castris contra eum positis, cum vidisset Asa Aethiopum multitudinem, poscebat a Deo cum clamore magno victoriam, et ut tam multa hominum millia ipse perimeret. Neque enim in alio confidendum esse dicebat, quam in eo qui posset etiam paucos multorum potiores ostendere, et facere infirmos fortissimis praevalere. . .