2 Corinthians 13
. Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci. Moris est divinae Scripturae personae Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. multo minores, licet id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex quod tale est id est in conscientiis vestris: Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo. . etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus. . etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in aedificationem se eam accepisse, unde subdit: Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti aedificantur. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, coelo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur. . Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio. Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.