2 Corinthians 6
Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur. Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Matth. 11.. Et iterum: Ibid., etc. . habita, ut caste omnes agere sciant, nihil adulterinae opinionis admisceant. habita, ut scilicet, secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium. Ficta est, quae deserit in adversitate. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui praedicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, sed addit: et inde est infamia. Et apud alios habiti ut Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona aestimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, etc. . Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte praesenti et futura. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, coelestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiae retentis, coelestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur. Quasi dicat: Multa dixi de vobis, sed haec omnia ample et diffuse dicta, ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam; itaque stulti estis qui me dimisistis. . etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare. Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli. Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: et Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione. . .