‏ 2 Kings 14

RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quae placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant. . ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel coeno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. ID. Petra civitas est Arabiae nobilis in terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut praesentis videretur memoriae, quod hanc vel coetus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit. . etc. De Jeroboam dicit: Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiae, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quae in Zacharia turris nebulosa vocatur. . .
Copyright information for VulgGlossa