‏ 2 Samuel 1

. etc. RAB. Hunc aiunt Hebraei filium fuisse Doeg. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat. . etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam a judice superno meretur. Prov. 26.. Et, Sap. 1.: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse. . Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturae muniri, ne per ignorantiam in conspectu daemonum succumbant. RAB. in lib. Reg. Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel praecepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul. RAB., ubi supra. vel, Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit. ID. Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et praecave ne et tu in scelere eorum pereas. . Torcular, scilicet Hierusalem, quae occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precaepit verus David ne passio sua illis annuntietur. etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriae est nolle acquiescere. Montes Gelboe uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit: etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent. Sanguis et adeps robur praestant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formae et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant. . .