‏ Acts 17

. Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant. RAB. Prima causa malitiae est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant prae vulgo. . BED. in Graeco: Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse. RAB. Praeter Caesarem. Hoc contra decretum Caesaris erat, unde in Evangelio: Joan. 18.. Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judaeorum, id est confitentium, unde et Judaei ipsum Christum accusabant. . Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare. . RAB. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint. . ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Graece, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. RAB. A Judaeis audierunt vocabulum daemoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judaei sunt qui hoc dicunt, id est sadducaei. RAB. Nomen est curiae apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur. . etc. Respondet ad hoc quod dixerant vel praemiserant: quasi dicat: Nova quae infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba. RAB. Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: . Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur. . In Graeco: quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur. . AUG. Quia id operatur in nobis, quod etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Rom. 2.? His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiae, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. etc. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre. etc., RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum caeteris hujusmodi inferiora, quae non debent ei comparari. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia. ID. Resurrectionis suae exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem praebens omnibus quod resurgent. . BED. Hic est Dionysius qui, postea episcopus Corinthiorum ordinatus, bene rexit Ecclesiam, ad cujus utilitatem etiam multa reliquit volumina, cognomen a loco cui praeerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia, nomen trahens a Marte, qui Graece Arios dicitur, pagus, villa.