Deuteronomy 18
Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: etc. Matth. 10.; et post pauca: I Cor. 9. Et alibi: Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus haereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Act. 1.. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Gal. 6.. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulae blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. . Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit. . AUG., quaest. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est. AUG., quaest. 29. Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illae inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendae sunt. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quaerunt. Quasi avigeria, quae in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu. Ventriloquos, de quorum ventre daemones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse. . Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Israel repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbae ab ipso satiatae dixerunt: Joan. 6.. Et alibi: Luc. 7.. . .