Deuteronomy 22
Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiae, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. I Cor. 11., id est, adhibe curam. Et id est Ecclesiae tuae, sed alterius doctor. . Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia haec et similia servanda sunt. . etc. AUG., quaest. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium praedicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus. . id est Ecclesiam. id est virtutum custodiam. hoc est ne alio peccante reus tenearis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 39. Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiae abundare debet. id est haeretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit Matth. 13.: cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei. ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judaeorum observantia, quae praecessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui praevalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus praecipiat et alter obediat, non ut aequali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. . Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Israelitas separat a caeteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: AUG., quaest. 33. Apparet quomodo subditas viris feminas, etc., usque ad qua fuerat alter plectendus. . Doctores Ecclesiae qui quasi pater et mater fovent plebem: patres auctoritate, matres pietate. . Non mirum, si vir, qui falso accusat, jubetur caedi, et multam reddere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari: quia per feminam initium peccati, quae virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum etc. Perfectione doctrinae et sollicitudinis, quam impendat subjectae plebi, vel poenitentiae. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius poenitentiae consecratus. . In hoc capitulo, sicut in duobus praecedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem. . Sed ad incoeptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus. . AUG., quaest. 34. Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quae illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex praedicatione laudem suam quaerendo non Dei; cui dicere convenit: Psal. 103..