‏ Deuteronomy 28

Sicut inobedientibus praedicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et praemia. . Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia praebent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit praeceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitae student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo. Bonae intentionis praemium, etsi voluntas non habeat effectum, quia etc. Luc. 2. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat. Ut gaudeas: Psal. 57.. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, quos Dominus aperit, cum per eos doctrinae abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Foenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec foenus accipit, quia non praesentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute praeeminet universis. Unde, etc. . AUG., quaest., 48. LXX: etc., usque ad nec propter ista colendi sunt. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem. . AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per aerem exprimitur, quia aeris spiramine humanum corpus vivificatur. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quae ad solatium condita sunt humano generi, unde: Coelum est aeneum praevaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur. quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed aeternum praenuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleae peccatorum comburentur igni inexstinguibili. Sicut Judaei captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per poenarum genera perturbatur, unde: Psal. 91.. . Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicae, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Haec in praesenti congrua poena peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in aeternis cruciatibus sustinebunt. Haeretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris caecitate involuti, amentiam suam exercentes catholicae fidei contradicunt. Ideo Ecclesiae calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et caeci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant. . Tenebrae factae sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebrae erant in cordibus Judaeorum. nec Christo praedicante crediderunt, nec per poenitentiam dirigi voluerunt. etc. In uxore plebs haereticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia haereticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judaei sibi docendo et scribendo singulariter praeparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum. . Tota caeremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Haec abundantia fruitur, Judaei egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Isai. 65.. . Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. Sicut ab initio pravae voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est. Haeretici vel mali catholici, qui contemnunt praecepta Dei, a daemonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Osee regem Samariae Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit. . etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod laetificat, et oleum quod exhilarat faciem. . Aperte significatur abjectio Judaeorum et electio gentium, unde: et alibi: RAB. in Deut., tom. 2. etc. Creator omnium per incarnationis suae mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit. . Nihil pejus inter maledicta, quae Judaeis merito superbiae acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed praedicuntur. Potuit autem sic sonare Judaeis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto. . .