‏ Esther 4

. Sic magister Ecclesiae intercessione reginae, de qua dicitur: etc., quae partim peregrinatur in mundo, et partim regnat cum Domino, a rege omnium saeculorum desiderat exaudiri. Nullus cum corruptione praesentis vitae potest aulam coelestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et cordis compunctione regni pulsare introitum, ut post laetabundus supernum intret palatium. Si quis quaerat quomodo rex justissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malitiae, sed ex summi consilii nutu procedere. Cujus justo judicio agitur, ut fideles in manu persecutorum tradantur vel ad purgationem, vel ad correptionem, vel ad meritorum augmentationem: sic Job Satanae traditur; Paulus ab angelo Satanae colaphizatur. Orant pro se invicem Mardochaeus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat, et pro se orari obsecrat, ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio sine intermissione pro Petro. . .
Copyright information for VulgGlossa