‏ Exodus 23

. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiae. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur: etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides. . RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad haec exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor. . AUG. Quaeritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terrae, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quae seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., . etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis. etc. Fidem scilicet sanctae Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternae majestatis potentia declaratur. etc. RAB. Hoc est omni tempore praesentis vitae et in sanctae Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Aegyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitae et introitum regni coelestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitae praesentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebraei Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judaei feriantes amplius tuba canunt quam in caeteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiae quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum. . etc. AUG., quaest. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Haedus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus. etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Graece, dicitur. . etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit. RAB. Josue populum Israeliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturae nostrae terram secure possideamus. CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animae nostrae recessu exterminat Israelem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Israelitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiae vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariae possidebunt: quae filii Israelis, id est animae Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananaeorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananaei violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quae post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, quasi Chananaeis, a propria regione depulsae sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam. . etc. AUG. Alia littera: etc. Quamvis hae promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quae impii non accipient. . AUG., quaest. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis. etc. STRAB. Gentes istae vitia significant, quae nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terrae multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22.. . .
Copyright information for VulgGlossa