‏ Exodus 37

ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriae semper viriditate florentem. etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur, quae tamen intra unius coronae ambitum, id est intra ejusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur. . ISID., ibid. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. . etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiae caput. . etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat. . Quae in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quaeque intra se sancti Spiritus unione sociantur. . .
Copyright information for VulgGlossa