‏ Genesis 31

etc. etc. HIERON. in Quaest. Hebr. Pro eo quod posuimus, Septuaginta posuerunt cum verbum Hebraicum numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suae parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae eadem esse dicitur. . etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem praecepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim Diabolus vero, cum tenebrosus sit, Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem. . HIERON. Ubi nos legimus, in Hebraeo scriptum est; quod Aquila vel interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro sonet. etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. etc. GREG. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: etc. In idolis avaritia signatur, quae est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quae interpretatur et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere. Unde psal. CXXVI: Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. Unde psal. 13: Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus; quae avaritiae immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Quasi enim muliebria pati se innotuit. More Scripturae filios ac filias Jacob suos appellat, quae filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: In Evangelio quoque filii Mariae, materterae Domini, fratres ejus vocantur Matthaei 12. etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas. . Unus effectus est caloris et frigoris. . etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebraea, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judaeos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium. . etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, etc. . Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.
Copyright information for VulgGlossa