‏ Genesis 9

etc. Homo in terrorem caeteris animalibus praeponitur, in solatium transactae vindictae, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari. etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quaerunt utilitatem. . ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terrae et hominis fragilitatem. . etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quaerunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia. . etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes saepe cernentes. Hic in coelo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in coelis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviae. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, caeruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquae quod praeteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine saeculi: unde caeruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus. . etc. HIER. in Q. Hebr. Saepe LXX non valentes litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Graecum vertere, Graecam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde transtulerunt pro eo quod est a quo Aegyptus usque hodie lingua Aegyptiorum dicitur Ham. . etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. quasi Sem et Japheth, ALCUIN. Post diluvium Noe inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Noe specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem. etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures praesto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad caeteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judaei, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex praeputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad etc. GREG. in Moral. Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt. etc. Ibid. Non praetermittit Deus inulta peccata, sed ita judicium in nostra correctione incipit, ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim judicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt, qui temporalia flagella non sentiunt? Quia in aeternum peribunt; quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: etc. Patre peccante, filius sententiam accepit, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed perit in posterum. . Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Israel, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terrae occupavit Ecclesia, quod praenuntiabatur cum diceretur: STRAB. A quo Chananaei, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis. etc. HIERON. De Sem Hebraei, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israel, versamur. etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchae, et prophetae, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum. . .
Copyright information for VulgGlossa