‏ Hebrews 12

Post fidei commendationem, ad illud quod incoeperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et praecipue ipsius Christi exemplo. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in aestu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt. etc. Sic nos proposito nobis aeterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbae rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci. . Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus aequalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit. . Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi. Revereri est cum timore honorem impendere. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. scilicet, Haec graece dicitur , id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quae scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Graece dicitur. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et id est fortitudinem, quae soluta est refrigerata charitate. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Matth. 5., etc. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quae tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret. etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei praesto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. mala cogitatio, quae non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad coelum. etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et haec erat magna dignitas, quia et de substantia et de haereditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine. . Dixerat, ne quis desit gratiae his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiae, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quae per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. quae est major quam turbo, et est tempestas quae quocunque impellit. Haec est servitus peccati secundum operationem quae per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis. Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. Hujusmodi vox est legis praeceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola praeceptio erat, sine gratia adjuvante. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda praecepta. etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiae profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem praecipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur. . Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quae accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quae ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum praemium. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: id est, cum eis qui in coelis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt. . etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per notat quod ulterius non sunt movenda. quod inferius est, scilicet aereum: unde dicuntur aves coeli. Totus autem pene aer iste ventosus, quem coelum vel coelos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem. Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt. Quia Deus coelum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiae. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo. Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.
Copyright information for VulgGlossa