Hebrews 7
CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia aetate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Noe, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt. . etc., Christus omnino non habuit initium neque finem. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi. etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; praeferens eum ipsi Abrahae patri omnium et omnibus Levitis. etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam praesumerent sumere decimas. . Ut ego, vel, idem in multis locis. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura praecessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in aeternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriae potestatis. . Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quae dicitur consummare. Haec translatio praefigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc. etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: etc. Per ritum ibi: etc. Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur. . etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit. . Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent aeternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc aeternum. . Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Quia meliora, id est aeterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia. . etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in aeternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii. interius. manibus. corpore. id est ab omni peccato immunis. etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad aeternitatem. etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.