‏ Isaiah 10

HIER. Haec plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit. . ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit. . ID. Sic philosophi, sic haeretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes saeviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt. . Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahae; in hac regnavit Rasin. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin praeter Jerusalem depraedatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba. . Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quae in sequentibus commemorantur. . Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium. . Dicit Hieronymus secundum Hebraeos, corpora interfectorum Assyriorum coelesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illaesa; et venientes Judaei, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebraei decem tantum de ejus exercitu remansisse. Dicunt Hebraei quod Michael archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. ID. Haeretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem. . HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant. Secundum Josephum innumerabili Judaeorum multitudine occisa, intelligimus paucos in apostolis et apostolicis viris esse salvatos. Perfectio eorum quae de Christo erant tam longo tempore ante praedicta tribus annis et dimidio completa. quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte. ID. Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem praeter decem, occidit brevi spatio unius noctis. Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia saecula aeternitati in quo omnia praesentia sunt comparata momentanea sunt. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Aethiopiae, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Aegyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem. . etc. Praeteritum pro futuro more prophetico. . ID. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria, volens mane expugnare Jerusalem, non cessavit usque in mediam noctem minari desolationem Jerusalem, dicens: En, ista sola civitas liberari de manu mea poterit? . etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur. .
Copyright information for VulgGlossa