Isaiah 14
Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Israel, qui post victoriam nomen accepit, elegit. . etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem. Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in poenis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando. . Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Unde psalmus: Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Psal. 28.. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Etsi haec facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios poenarum. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiae Dei, et te solum in altitudine tua permanere. ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Matth. 4.. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis. ID. In firmamento erat, in coelum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Haec omnia ad haereticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiae. De quo: id est, redde captivos. Id est prophetarum, de quibus: Psal. 35.. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit. . Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbae et aquilae ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Invitus Christus; descendit voluntarius. Ad infimas et pessimas poenas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur. ID. Non Deus; unde: Matth. 13.. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et haeretica pravitate pollueret munditiam fidei. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret. ID. Reges gentium, etc., usque ad nec in morte quiescit a cruciatibus. Videtur fabulae consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. ID. Multitudine peccatorum Psal. 37.. Virtus suavis odoris est. Scilicet sepulturae. Altera est enim poena auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Quasi: In superbia tua regnum Chaldaeorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Non Deo reservans vivos, sed poenae tuae praeparans socios. Ideo non vocabitur, in aeternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris. ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebraei volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Joan. 8., quod male intelligendo depravant. . Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio. Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus praedixerat. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt. id est, auferatur jugum ejus, etc., usque ad generaliter ad orbem terrarum pertinere. . A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia praedicta et partim completa. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam. Rege mortuo, inimici laetantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthaei, quos Achaz afflixit, de morte ejus laetantur et Judaeis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere. HIER. Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant volucres. . ID. Quasi: Philisthaei, plorate miseriam vestram, quae venit per Sennacherib. Philisthaei potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiae succenditur. Nullus praeter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda. Angelis qui praesunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Super fundamentum prudentiae, justitiae, fortitudinis, temperantiae, quae sunt Christus.