Isaiah 2
. HIER. De quibus Jacob, etc., angeli, prophetae, patriarchae, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. minores, a majoribus lumen accipientes. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichaeum aliam quam domum Dei Jacob quaeramus. quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendae viae, post ambulandum in semitis. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis. etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. ID. etc. Quasi dicet: etc. Vers. 6 . ID. Et Romanorum et Judaeorum avaritia suggillatur; Graecae enim et Latinae testantur historiae nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: haec enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc. Ab ira judicii. Quia . etc. Hier. Nec divitiae, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die haec accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia. . HIER. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: etc. ID. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum praevaleat veritati. . ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonae de quibus dicitur: etc. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur. Hoc in captivitate Chaldaeorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est. BED. Aedificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi ni fallor ostenditur quia Salomon nunquam perfecte poenituit, quia idola quae aedificaverat non delevit. . HIER. Non in re, sed sicut talpae, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur. . Quia haec evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne saeviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Psal. CXII, 89.. Hebraeum tamen significat, non Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.