Isaiah 39
HIER. Superius dictum est, quia Asaraddon Sennacherib successit, etc., usque ad et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitiem. ID. In thesauris domus Domini, in quo praecipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde: . ID. Tradunt Hebraei hoc impletum esse in Daniel et ejus sociis, qui, capto Joachim filio Josue, cum suo populo sunt capti et in Babylonem ducti et eunuchizati, vel evirati; non tamen putandum quod eunuchi fuerint corpore, sed mente, sicut Matth. 19.. Debuit peccatum suum cum David confiteri, et iram Dei removere a posteris, aut compati cum Moyse, qui dicit: Exod. 32.. Quod quia non fecit, propterea non respondet ei; sed, conversus ad populum, dicit: Consolamini, etc.