Isaiah 4
HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. ID. Septem dona Spiritus sancti: Quae mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Joan. 4.. corpus Christi. Ornamentis virtutum. A Christo dicamur Christiani. Quod patimur a Judaeis tanquam sine Deo, etc., usque ad saepe cogamur mutare hospitium. Quia consurgent contra sapientiam falsae doctrinae, et contra caeteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsae virtutes subripiunt. . id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Israel nubes in die erat, ignis in nocte. etc. HIER. Unde: Exod. 13.; et alibi: Psal. 103.. Plurimi Judaeorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum. .