Isaiah 47
etc. HIER. Quia omnes creaturae Dei sumus; nec juxta haereticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimae urbis, quae jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat. vel coitum praebe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebraei, quod Philisthaei Samsonem erutis oculis molere coegerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnae et invincibilis staturae. sicut, Moyses Deo volenti delere filios Israel. Significat autem angelum Babyloni praepositum: qui cum aliis ait: . Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam. Causam reddit quare Chaldaeos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldaei, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei. . Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti posset superari. . Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis praedicta, despectum enim et subjectum populum non timebant. . Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Matth. 2.. Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Num. 24.. etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad poenitentiam. .