Isaiah 49
HIER. Post reliquiarum Israel vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus. Matth. 10., malos scilicet a bonis separans. Quod non in aliis servis: Joan. 17. Et alibi: Psal. 56., etc. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judaeorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis praemium consequantur. etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quae debui: Et alibi: Joan. 17.. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum. Quasi dicat: Ego Judaeos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Matth. 28.. . Christum et Nazaraeos ejus, quos quotidie Judaei in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Propheta ad Filium. te venientem ad judicium: scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum. . etc. ID. Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinae non esse quaerendam: quae totius provinciae deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur. Apostoli et alii: Culpa Judaeorum, id est, Scribarum et Pharisaeorum destructa es praedicatione quorumdam Judaeorum, id est apostolorum tam de Judaeis quam de gentibus congregata es. Judaei ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiae. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsae ambitio, de qua dicitur: Psal. 44.. . Quia post Aggaeum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam. . Idem, sed magis affectuose. Unde: etc. Quae scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam aetatem ducit. Venerabuntur secundum illud: Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Matth. 16., etc., unde: Matth. 10.. . ID. Respondet quaestioni, quia haec scilicet in adventu suo compleantur. Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus. Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, praevalebis.