Judith 15
. etc. Gedeon contra Madianitas pugnaturus, non hastam, non clypeum, sed tubas et lampades tulit, praefigurans Evangelii praecones, quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiae in coelestibus, etc, et pugnant praedicationis voce et miraculorum fulgore. Ad praedicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probatae personae et viribus accinctae ad malitiam Domini veniunt; unde Isaias: etc. . Qui universum praesentis vitae tempus significant, quo populus Dei de hoste triumphans spiritualiter exspoliat; unde de Ecclesia dicitur: Sic populus Dei ab Aegypto recedens, ipsam spoliavit, unde tabernaculum construxit. Sic reges justi sub Testamento Veteri quae hostibus abstulerunt, in ministerio templi consecraverunt. Quia tunc neque nubent neque nubentur, quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Unde in resurrectione Domini, juvenis coopertus stola candida angelus apparuit.