Judith 2
. . ID., ibid. Per diversas provincias, et nomina locorum, quae in historia continentur, personarum distinctiones et graduum, et dignitatum, designantur, ex quibus diabolus vindicat sibi aliquam partem, nec pugnae formidat difficultatem, sed grandis potentiae grandem certat efficere ruinam. Scientiae utilitatem auferens, et caetera quibus servire debuerant Deo: et in usum servitii sui convertens: resistentes occidit in ore gladii, quia quos flectere ad consensum nequit, corporaliter occidit. . Damascus potus sanguinis interpretatur, in qua principes gentium exprimuntur, qui sitiunt sanguinem fidelium: maxime in tempore messis, id est, in consummatione saeculi debacchante per latitudinem orbis furore Antichristi. .