Judith 9
Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Judith, quia sollicitudo sanctorum post praedicationis obsequium, redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat purae ascensionis incensum: secundum illud, Cum oraveris, intra in cubiculum tuum. Bene in oratione actum Simonis commemorat, qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat, ut Holofernes qui in Judith voluit explere immunditiam libidinis, gladio feriretur ultionis. . Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios, scilicet Aegyptiis; quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem justitia. . .