‏ Jeremiah 23

etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiae; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Ezech. 34., etc. . etc. ID. Abjectis pastoribus synagogae, Scribis, scilicet et Pharisaeis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum. . etc. ID. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Aegypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, Rom. 11.. . Nullius intelligentiae, nullius sapientiae, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur. etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis. . Quomodo prophetae Samariae, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic haeretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare. . Nolite credere falsis prophetis haec dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis? Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia. . HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent. . Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, contra quos dicitur, etc. Pulchre doctrina haereticorum paleis comparatur, quae medullam non habent, nec refectionem praebent. Quod in priori populo prophetae mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere. . Hoc in tempore Babylonicae captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat. .