Jeremiah 27
etc. HIERON. Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse. Praeterita visio in principio regni Joachim: haec autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa. . Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quae sunt ei subjecta. Christus Dei virtus et Dei sapientia. etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa. ID. Quantae infelicitatis est Israel, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quae ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant. etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum. . Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judaei privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos. . Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas. . Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: etc. Loquitur autem eadem quae supra. Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum. ID. Occurrant, et quae praedicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur. ID. Enumerat vasa quae translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso. . .