‏ Job 2

GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti. . Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter poenitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia poenam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quae extra se sunt, dolore propriae carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; haec et per membra verbis et desideriis intulit, per quae dixit: , id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia saepe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Quasi, ideo Job extra se tot flagella aequanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: quod Deus recte permittit, ut saepe victus obmutescat. Saepe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, saeviendo pervenit. Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad poenitendo respicit, ne qua elatio surgat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quae superba suadet viro. Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et aeterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter aeterna petis et super his male gemis, excidens aeterna despice et mala praesentia, vel moriens evade. Sed haec passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Id est, transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui caetera abstulit, uxorem reservavit. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed quod pravum sapit, accidentis stultitiae est, non conditione naturae. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in laetis temperat ab elatione praevisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. id est, si ad aeterna bona tendimus, cur non mala praesentia sustinemus? etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. Qua sancti in omnibus, quae extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum. Ibid. Amici haereticos significant, etc., usque ad hypocritae nolentes esse, sed videri docti. Non dicit audientes, ideo quod vitia haec audiant, sed diabolus qui per ista tentat haec intelligit. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldaeorum significat, id est, impugnationem quae fit in opere, lingua, et cogitatione, haec enim omnia impugnat. Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione praesenti, qui de aeternis erudiunt. Haeretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Quia quaedam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quae etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed haerens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita foedant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; coelum, praeceptum supernae locutionis. Pulverem super caput in coelum mittere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiae; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant. Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam haeretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Quia tunc tacent hostes, si filios Dei praedicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de aerumna saeculi dolere, ad coelum reditum quaerere, circumspecte linguam fraenant. Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.
Copyright information for VulgGlossa