‏ John 18

In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus saeculi torrentem transiens discipulos introduxit. . Non Judaeorum, sed militum a praeside servato ordine legitimae potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Nocte traditur, ut sine turbis, quae in die frequentes aderant, inveniretur. . Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit. Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judaei exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quae amant, cadunt. . AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt. . Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum praedicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo praedicatorum designatur: Mitte verbum praedicationis ad Israel. Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura. Mos erat Judaeis, ut quem morte dignum judicarent vinctum praesidi traderent. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphae, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positae, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri. . Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare. . AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Matth. 26.. . Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam praebere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit praecepta patientiae, non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter praebere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem. . AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annae de trina Petri negatione contigerat. . Id est, ubi praeses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in praetorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annae ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphae Pilatus acceperat praetorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenae habitaculum intrare. . etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim praecipit, ne parcant malefactoribus, praesertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judaeis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur. . etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit. Quasi: Si haec culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si haec causa non esset, tunc forte alia quaerenda esset; quasi: confirma si haec causa est quae objicitur, an alia. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quae esset de regno suo hominum opinio, Judaeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum coeleste credendo venire. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Cui respondit: Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha haec consuetudo dimittendi eis fuit. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judaeis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.