Jude
Judas apostolus fratres de corruptoribus viae veritatis ita informat, ut illicitum esse dissertet de sub jugo semel erutos servitutis denuo operam suam officiis navare servilibus. Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit Jesus Dominus noster. Si Deus coepit misereri vobis condonando delicta, impleat misericordiam, per ampla bona ducendo ad aeterna. Si est reconciliatus inimicis, aeternam pacem det factis amicis, in qua in nullo ab eo dissentiatis. Ego qui vestrae saluti volo providere, propter pseudo qui vobis se ingerunt, admonitiones id est de fide quae est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quae per dilectionem operatur. Ego dico id est omnia quae pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis. Duritiam et districtionem legis: quae dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per poenitentiam, et eleemosynae fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari. Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quae scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos. Confutatis haereticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Israel ex Aegypto. Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet. Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiae, in qua renati sunt, vel sedes regni coelestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit. Id est superbia et corde impoenitenti. Vel sententia divina quae eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum poenae illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum. In minoribus peccatis, majestatem blasphemantes: in criminalibus, nolendo humiliter confiteri et poenitere: nullum habentes timorem, nec fidem venturi judicis. etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, cum Pharaone, id est signa faceret alterna contra signa magorum, id est populo Israel, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, hujus saeculi, Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus. . etc. Quia per omnia haeretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse, ostendit eos diversis malis subjectos. BEDA. In viam Cain abeunt, qui propter invidiam, etc., usque ad veritatem quam noverunt impugnant. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculae illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Comparat se praedicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed haeretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in coelum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiae. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quae sunt in aliis exstirpent. BEDA. Semel moritur quae non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebrae reservantur. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitae perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebrae inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur. Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim praescripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. In stirpe Cain, Enoch, qui interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quae ante est, seipsos aedificando dedicant: electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere. . Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident. . Quia Spiritum sanctum (quo congregatur Ecclesia spiritualis efficitur) non habent, ideo animales, inscii, non providentes, ideo defluunt, quia coagulum charitatis non habent. etc. Aedificantes vos ipsos in bonis operibus super fundamentum fidei, ut lapides vivi ponamini in domo Dei. Ut de vestris viribus non praesumatis, sed divinae tuitionis adjutorio speretis, non per vos salvari putantes, sed adventum Spiritus sancti in vos petite, quo inspirati ardentius oretis ne cum his qui Spiritum non habent, ab Ecclesia segregemini. . Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est. . .