‏ Judges 13

. etc. ISID., in Jud. Samson habet quaedam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: AUG., quaest. 50. Immundum est dissolutio disciplinae quae esse coeperat in Israel, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quae Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quaest. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaraei certis diebus observabant voventes votumque reddentes. . AUG., quaest. 53. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando coelestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quae superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum coelestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quaest. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum. . .
Copyright information for VulgGlossa