Leviticus 3
etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis caeteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quae de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quae in offerendis muneribus substitutae sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suae conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Heb. 5.. ISICH. etc. Sunt secundum leges diversae hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus. . etc. ID. Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus. LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, id est super femora, quae renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi. Id est, epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde juxta LXX pinna epatis cum renibus auferetur: jecur enim in renibus vim operationis ministrat. . etc. ISICH. Quem praecipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis. . LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quae virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Columbae enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit. . Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.